라틴어 문장 검색

Semita, qua Montgomerio copi isque succedendum crat, perangusta fuit, et, quoniam, virtute maxime eximia opus fore sciebat, in hoc molimen fortissimos quosque viros elegerat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.59)
- sed tu hanc nobis veniam, Scaevola, da, et perfice, ut Crassus haec, quae coartavit et peranguste refersit in oratione sua, dilatet nobis atque explicet.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 163:3)
da mihi Maeoniden et tot circumice casus, ingenium tantis excidet omne malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 126)
Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iugurthae Bocchique regnum diiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno perangusto aditu relicto;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장9)
nam per hoc, quod in Aquilonem solum patescit, habet diem, non habet solem, interiecto consistorio perangusto, ubi somnulentiae cubiculariorum dormitandi potius quam dormiendi locus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 13:2)
Via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 51:2)
dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 517:1)
postquam relatum est, quantae copiae et in quo loco essent, agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 37:1)
ac cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis quos insederant circumiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION